라틴어 문장 검색

inde libertas , ut etiam secundo partis suae loco narrare videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 117:2)
Rogo itaque, domina mea, et pro viribus supplico ut recedendi mihi licentiam largiaris, ut haec valeam dominabus quae vidi ita narrare.'
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 27:4)
vide quid narrent, ecquae spes sit denari an cistophoro Pompeiano iaceamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 6 5:2)
Oro te, sic felicem me videas, narra illud quod tibi usu venit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:3)
Respicit, videt agnoscitque narratam sibi effigiem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 8:5)
" Nec coeptum dimittit iter, dominoque iacentem cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 47:3)
illud sane aerumnosissimum, sicuti narravere qui viderant, quod, quia se sub atratis accusatoribus exornatum ille politumque iudicibus intulerat, paulo post, cum duceretur addictus, miser nec miserabilis erat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 11:3)
consumpta est fabula vulgi et narrata diu viderunt oscula cives.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam13)
qui etiam praescius sui obitus extitisse ex his, quae narrauimus, uidetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 3:20)
Ut quidam in prouincia Nordanhymbrorum a mortuis resurgens multa et tremenda et desideranda, quae uiderat, narrauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.1)
Namque ad excitationem uiuentium de morte animae, quidam aliquandiu mortuus ad uitam resurrexit corporis, et multa memoratu digna, quae uiderat, narrauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.3)
Cretaque, si verax narratur fabula, vidit Minoum rupto puerum prodire sepulchro, quem senior vates avium clangore repertum gramine restituit:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:166)
Percussus enim langore, atque ad extrema perductus, uocauit fratres, et multum merens ac damnato similis coepit narrare, quia uideret inferos apertos, et Satanan demersum in profundis tartari, Caiphanque cum ceteris, qui occiderunt Dominum, iuxta eum flammis ultricibus contraditum:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:2)
Hic ille percontatus est utrumnam id quod narraverat, in somnis vidisset an vigilans;
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 4:5)
nominatim de me sibi imperatum dicit Antonius nec me tamen ipse adhuc viderat sed hoc Trebatio narravit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION